BAAL-PEOR sive BELPHEGOR

BAAL-PEOR sive BELPHEGOR
BAAL-PEOR, sive BELPHEGOR
cui initiatos Israelitas scribit Moses Numer. c. 25. v. 3. 5. Constat (inquit Seldenus de Dîs Syris Syntagm. l. c. 5.) Moabitarum et Medianitarum fuisse hoc numen, atque idem quod c. eôdem v. 18. etc. c. 31. v. 16. Peor tantum vocatur, uti et Ios. c. 22. v. 17. Ebraice autem Peor et pro sonorum varietate Phegor dictum. Nam et 70. Βεελφεγὼρ pronuntiabant. Quid fuerit autem, praeterquam idolum Turpitudinis, haud invenit narratum apud Hebraeos Origenes. Ita enim, in Numeror. Hom. 20. Beelphegor idoli nomen est, quod apud Madianitas praecipue a mulieribus colebatur. In huius ergo idoli mysteriis consecratus est Israel. Intrpretationem nominis ipsius cum requireremus attentius, inter Hebraea nomina, hoc tantum invenimus scriptum, quod Beelphegor sit species Turpitudinis. Noluit tamen declarare, quae vel qualis species, vel cuius esset turpitudinis, honestati credo consulens, qui interpretatus est, uti ne auditum pollueret audientium. Igitur cum multae sint turpitudinum species, una quaedam ex pluribus Beelphegor. Verum nominis causam, et Numinis cultum videtur sibi bene explicâsse Salomon Iarchi, ad Numer. c. 25. v. 3. Eo, inquit, quod distendebant coram illo foramen podicis, et stercus offerebant; et hic erat cultus eius. Aperire enim sive distendere Gap desc: Hebrew interpretatur, unde Peor. Ad hanc mentem Moses Ben Maimon in More Nevochim, a celeberrimo Buxtorfio Latine verso part. 3. c. 46. Tu vero scis, quod servitium idoli, quod vocabatur Pahor (Peor) in temporibus illis erat, ut discooperiret se homo versus eum. Et idcirco praeceptum est sacerdotibus, ut facerent Braccas, quibus cooperirent operienda in hora sacrificii: et praeterea non ascendebant per gradus ad altare, ne discooperirentur. Ab hiante idoli ore alii nomen deducunt. Philo autem Iudaeus, dumanagogice sacram interpretatur Historiam, in l. περὶ τῶ μετονομκζομένων, ad hunc modum: οὗτοί τε τελεταῖς, ait, ταῖς ἀνιέροις ταῖς Βεελφεγὼρ τελεςθέντεςτ, καὶ τὰ τοῦ σώματος ςτόματα πάντα εὐρύναντες πρὸς την` τῶ ἔξωθεν ἐπιχεομένων ῥευμάτων ὑποδοχήν. Ἑ῾ρμηνέυεται γὰρ Βεελφεγὼρ ἀνωτέρα σόμα δέρματος᾿ κατέκλυσαν τὸν ἡγεμόνα νοῦν, καὶ ἐπήεσαν εἰς βυθὸν ἔχατον. Belphegor vides per ἀνωτέρω ςτόμα δέρματος explicatum. Forte autem legendum ἀνώτερον. Voluit enim Philo procul dubio τὸ Gap desc: Hebrew quod Graecis elementis Βεελφεγὼρ exarat, deductum a Baal-Piaghor, quae tria vocabula superius os pellis, seu ἀνώτερον ςτόμα δέρματος sonare possunt. Satis consentit Philoni D. Hieronym. ad Oseae c. 9. Ipsi autem educti (ait Patrum ille doctissimus) de Aegypto fornicati sunt cum Madianitis, et ingressi sunt ad Beelphegor, idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare. Denique interpretatur Belphegor idolum tentiginis habens in ore, i. e. in summitate pellem, ut turpitudinem membri virilis ostenderet. Idem Pater Magnus, ad Oseae c. 4. ubi de sacris Deûm matris: Istiusmodi (inquit) idololatria erat in Israel, colentibus maxime feminis, Beelphegor, ob Obsceni magnitudinem, unde et Asa Rex tulit Excelsa de populo, et huiusmodi sacerdotes; et Matrem de Augusto posuit imperio, sicut Scriptura 1. Reg. c. 15. v. 11. 2. Paral. c. 15. v. 16. testatur diecens: Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius et abstulit effeminatos de terra, purgavitque omnes sordes idolorum, quae fuerant patris eius. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat, subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron. Item l. 1. contra Iovin. c. 12. Phegor in lingua Hebraea Priapus appellatur. Isidor. Originum l. 8. Beelphegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab cognomentô Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, Deum hortorum. Verum his ut astipuler, cogi nequeo. Ruffin. l. 3. in Hoseam, caute et iuxta aliorum sententiam, Beelphegor, inquit, figuram Priapi dixerunt tenere. Sed qui utrumque idem faciunt, obscenos utrique Numini ritus placuisse, probare conantur ex Historia sacra, ubi de stupris Moabirarum et Ebraeorum; adferunt etiam c. 9. Oseae, v. 10 nec enim hôc, nec illô locô Baal-Peor sine foeda colentium libidine memoratur. Verum, tantorum virorum pace, ego Priapum haud magis eundem cum Phegorio fuisse, quam cum alio quovis Divûm Asiaticorum autumo. Foedae enim illae libidines, quae in Historia Moabitidarum recensentur, non minus a Phegorii cultu alienae, quam Solomonis stupra a ritu Sidoniarum: Ob amorem enim Sidoniarum, quas deperibat ille, Sidoniorum Deos venerabatur. Et coepit populus (inquit Moses) fornicari cum filiabus Moab, quae et vocaverunt populum ad sacrificia Deorum suorum, comeditque populus et adoravit Deos illarum. Et iunctus est Israel Baal-Peor. Moabitides amasios suos, ut Deos patrios colerent, libidine pellexerunt; ita Sidoniae Solomonem, ita alii, uti fit, alios. Libidinem autem in sacris Phegorii fuisse non omnino constat ex Oseae verbis, qui obscenos mores ad populum non ad idolum refert. Neque vero idolorum cultum in Veteri Instrumento sub stupri et libidinis vocibus saepissime intelligi quis nescit. His itaque omissis, quod ad nomen attinet, a viro Principe inter Divos relato eumnominatum, sive a cognomine monte satis probabiliter asseri potest. Mons enim in Moabitarum regione Peor dictus erat, ubi, ni fallor, Baal hic et delubrô et sacris honorabatur. Moses Numer. c. 23. v. 28. Et assumpsit Balac Bileam in summitatem Peor, sive Phegor, qui respicit faciem deserti Iesimon. Hinc etiam dictum Beelphegor vult Theodoretus, ad Psal. 106. v. 28. Suidas, Βεελφεγὼρ, Βεὲλ ὁ Κρόνος. Φεγὼρ δὲ ὁ τόπος εν ᾧ ἐτιμᾶτο, ἐξ ὧν Βεελφεγώρ. Uti enim Iuppiter Olympius, Mercurius Cyllenius, et Deus ille sortium Carmelus, apud Sueton. in Vespas. c. 5. a montibus appellati: ita Baal seu Belus noster, quem Iovem seu Belum Phegorium licet vocare. In Deuter. c. 34. v. 6. mentio est domûs Phegor, sive Beth-Peor in terra Moab, iuxta quam vallis illa, in va sepultus Moses. Sane Beth-Peor, pro monte, ubi Templum Numinis, quod Beth Hebraice dicitur, ibi sumitur: ut Beth-Dagon, Beth-Shemesh, etc. Sic Ο῏ικος τοῦ Βὴλ in Apocryphis, et Semiramidem Belo fanum in arce Babylonia condidisse restatur Dionysius,
---- Μίγαν δόμον εἵσατο Βήλῳ
Sacrificia autem, quae, Mose teste, in Phegorii sacris comedebantur, inferiae erant in memoriam defunctorum peractae, quod docet Psalmista, Psal. 106. v. 28. Adiuncti sunt Baal-peor, et comedetunt sacrificia Mortuorum. Locum ita pangit Apollinarius,
Οἱ δὲ Βεελφεγόροιο μιαινόμενοι τελετῇσι
Νερτερίης ἐπάσαντο καταφθιμένων Ε῾κατόμβης:
Sacrificia Mortuorum, i. e. Zibche methim in Νερτερίην καταφθιμένων ἑκατόμβην vertit. Victimas autem DIS Manibus seu Iovi Stygio (qui Moth Phoenicibus dictus, i. e. Pluto, sive Mortuorum Deus) mactabant, et rite epulantes iuxta faciebant ac si novendiales ferias agerent. Hic cultus, haec idoli sacra. Seldenus, loc. cit. Vide Voss. de Theol. Gent. l. 2. c. 7. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”